RUSSIA

RUSSIA
RUSSIA
quae Roxolania etiam dicitur, et Ruthenia, undenomen acceperit, variae exstant opiniones: inter quas verisimiliter est, eam antiquitus Rossetam appellatam fuisse, quasi gentem disseminatam et dispersam: Bosseiaenim, Ruthenorum linguâ, disseminatio seu dispersio explicatur: eo quod hi populi totam Sarmatiam Europaeam, et Asiaticae partem occupârunt, atque ab Oceano glaciali ad Mediterraneum usque mare, et Sinum Adriaticum, necnon, a Ponto Euxino ad Balthicum Oceanum usque, suas colonias extenderunt: omnes itaque populi, qui linguâ Sclavonicâ utuntur, atque ritum et fidem Christi, Graecorum more, sequuntur, communi vocabulô Russi, seu Rutheni appellantur. Duplex autem est Russia, Meridionalis, quae et Nigra dicitur: et Septentrionalis vel Alba. Russia Nigra, sub Poloniae regno continetur, versus Austrum, et clauditur a Meridie Sarmaticis montibus, qui Carpates etiam et Tatri dicuntur, ab Ortu habet Volhiniam, et Podoliam inferiorem conterminas: a Septentrione Polesiam, ab Occasu vero Poloniam superiorem contingit: eius metropolis est Leopolis, saepe German. Russelemburg. Aliae urbes Belza, Chelma, Premiliia, Iaroslavia, et Zamoscia. Ibi alias Peucini ex parte. Alba vero Russia Duci Moscoviae paret: Estque regio perampla, alias Sarmatia, inter Oceanum Septentrionalem ad Boream, et Tartariam minorem ad Meridiem. Eius primaria Moscua. Vide Moscovia. Cromerus in Chron. Poloniae, Metel. Videatur et Aegidius Fletcher, in Russorum Republ. c. 1. ac Baudrand. Obsederunt Russi Michaelem Imperatorem Orientis in urbe Constantinopol. A. C. 861. sed re infectâ discessêre, interim ex captivis religionem Christianam hauserunt. Accessit postmodum Basilii Imperatoris opera, et miraculum non exusti codicis sacri, cum Episcopus precaretur: Glorifica nomen tuum Christe Deus! A. C. 866. Iterum, sub Rege ingero, cum classe Urbem oppugnantes, imperante Constantinô, A. C. 944. classe dissipatâ, frustra fuêre. Sedati postea a Zimisce, A. C. 971. ulodomirus dein Russiae Dux, ductâ sorore Basilii Imperatoris Annâ, fidem Christianam suscepit, circa A. C. 980. Russiam subiugavit Boleslaus Poloniae Princeps, quod Isaslaum pulsum restitutumque denuo eiecissent, A. C. 1058. Boleslaus postea alius A. C. 1123. Iaropelcum Ducem Russorum cepit, rebellem bellô petiit, in quo Palatini cuiusdam fugâ immaturâ immaturâ victus est, A. C. 1138. Casimirus quoque Rex bellum Russicum gessit, A. C. 1177. et Lescus insigni illos superavit, A. C. 1205. Vastata sequentibus temporibus Russia est, a Battone, Changii Tartarorum Regis filio, cui Septentrio obvenerat, A. C. 1241. Iterum Russorum Dux Suarnomes a Boleslao Pudico, Poloniae Rege per
Petrum Palatinum Cracoviensem victus est, A. C. 1267. Lescus quoque Niger Boleslai successor Leonem Ducem, Leopolis conditorem, duplici clade affecit, ob incursiones in Poloniam factas, A. C. 1280. Carolus post haec Ungarorum Rex, praeter alias regiones, Russiam quoque subegit, A. C. 1310. Casimirus autem M. iisdem victis, Russiam in provinciae redegit formam, eôdem cum Polonis iure, veteri tamen Religionis ritu concessô, A. C. 1342. Etiam Uladislaus, filius Uladislai Iagielonis, Russicam et Podolicam nobilitatem, cum Polonica omni iure exaequavit, A. C. 1434. etc. Vide Cromerum Hist. Polon. Laetum Comp. Hist. Univ. Alios. Nomen eius a veteribus Roxolanis, a quibus et gentis origo forte petenda, deducit Auctor Anonymus Histor. Orbis Terr. triumque generum Russiam facit,
Albam, Rubram et Nigram, quae nomen videntur a colore, quô incolae olim usi, accepisse: nisi etiam priores descriminis causâ ita appellatas dixeris, ut a Russia Nigra, quae Moscovia est, discernerentur. Alba; ab M. Ducatum Lithuaniae pertinet; Rubra, alias Roxolania, et quoad extimiores potissimum oras, Ucraina dicta, ab Austro Hungariam, Moldaviam et Bessarabiam habet, ab Ortu Tartariae et Russiae tractus, a Borea Albam Russiam Stirô et Pripeciô fluminibus disiunctam, ab Occasu Poloniam minorem. De utraque vide in vocibus Polonia, item Lithuania. Nigra vero, alias Moscovia dicta, a Borea habet Mare Glaciale ab Ortu fluv. Boream et extremam Volchdam, ab Austro, sunt Tartari Crimenses et Lithuania, ab Occasu Livonia et Suecia, de qua vide in Moscovia. Vitibus Russia caret, aeque ac aliae ad Septentrionem sitae regiones, quarum defectum vinis Archangelum allatis facile supplet. Feris silvae abundant, cervis exceptis, quos non habent, veluti nec in re piscaria carpiones: ex vulpinis vero Hermelinis et Zebellinis pellibus, commercia eius non leve augmentum capiunt. Frigus ibi ingens, quod peregrinantes pellibus et opertis trahis utcumque declinant. Imperii Russici, quod Plane despoticum est, historiam, seriem Imperatorum aliaque huc pertinentia, vide in Czar, item Moscovia. De Russorum, Moscovitarum et Tartarorum religione, sacrificiis etc. unô volumine prodiêrunt Scriptores varii, Francofurti in fol. A. C. 1600. Apud Anglos, melioris notae Scriptor, de rebus Russicis, prostat Giles seu Aegidius Fletcher de Orthographia Ruthenica, editus est tractatus insignis Adami Bohoriczii etc. Vide quoque praefatum Auctorem Histor. Orbis Terr. Geogr. et Civ. passim, praecipue c. 7. ubi de Imperio Russico prolixe agit. Addam saltem, quae de Russorum Imperatoris, vulgo Magni Ducis Moscoviae, pileo Sigismundus Baro Comm. rer. Moscov. in haec verba refert, Pileus ipsorum linguâ, Schspka, dictus, quô Wolodimerus Monomach usus est, et quem gemmis ornatum, aureis item laminis, quasi quibusdam spirulis subinde se vibrantibus, mire concinnatum reliquit. Vide quoque supra in Ruricus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Russia — • Geography and history Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Russia     Russia     † Catholic E …   Catholic encyclopedia

  • RUSSIA — RUSSIA, former empire in Eastern Europe; from 1918 the Russian Soviet Federative Socialist Republic (R.S.F.S.R.), from 1923 the Union of Soviet Socialist Republics (U.S.S.R.); from 1990 the Russian Federation. Until 1772 ORIGINS The penetration… …   Encyclopedia of Judaism

  • Russia — Rus sia, n. A country of Europe and Asia. [1913 Webster] {Russia iron}, a kind of sheet iron made in Russia, having a lustrous blue black surface. {Russia leather}, a soft kind of leather, made originally in Russia but now elsewhere, having a… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Russia — die Bezeichnung für einen Asteroiden, siehe: (232) Russia ein Ort im Bundesstaat New York, Siehe Russia (New York) ein Ort in Ohio, siehe Russia (Ohio) der englische Name für Russland das 1867 in Dienst gestellte Dampfschiff Russia (1867) …   Deutsch Wikipedia

  • Russia — (рус. Россия)  термин, имеющий несколько значений: Russia (фильм)  фильм Киры Муратовой. Russia goodbye  песня Верки Сердючки. Наша Russia  российский комедийный телесериал. Руша (Огайо) (англ. Russia)  деревня в… …   Википедия

  • Russia’s No.1 — Сборник …   Википедия

  • Russia — Russia, OH U.S. village in Ohio Population (2000): 551 Housing Units (2000): 206 Land area (2000): 0.645213 sq. miles (1.671095 sq. km) Water area (2000): 0.000000 sq. miles (0.000000 sq. km) Total area (2000): 0.645213 sq. miles (1.671095 sq.… …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • Russia, OH — U.S. village in Ohio Population (2000): 551 Housing Units (2000): 206 Land area (2000): 0.645213 sq. miles (1.671095 sq. km) Water area (2000): 0.000000 sq. miles (0.000000 sq. km) Total area (2000): 0.645213 sq. miles (1.671095 sq. km) FIPS code …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • Russia — 1530s, from M.L. Russi the people of Russia, from Rus, the native name of the people and the country (Cf. Arabic Rus, Med.Gk. Rhos), originally the name of a group of Swed. merchant/warriors who established themselves around Kiev 9c. and founded… …   Etymology dictionary

  • Russĭa — Russĭa, neulateinischer Name für Rußland …   Pierer's Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”